Znaleziono 394 Wyniki dla: Verus Principes
descendit in domum regis ad exedram scribae; et ecce ibi omnes principes sedebant: Elisama scriba et Dalaias filius Semiae et Elnathan filius Achobor et Gamarias filius Saphan et Sedecias filius Hananiae et universi principes. (Liber Ieremiae 36, 12)
Miserunt itaque omnes principes ad Baruch Iudi filium Nathaniae filii Selemiae filii Chusi dicentes: “Volumen, ex quo legisti audiente populo, sume in manu tua et veni”. Tulit ergo Baruch filius Neriae volumen in manu sua et venit ad eos. (Liber Ieremiae 36, 14)
Et dixerunt principes ad Baruch: “Vade et abscondere, tu et Ieremias, et nemo sciat, ubi sitis”. (Liber Ieremiae 36, 19)
Et respondit Ieremias: “Falsum est! Non fugio ad Chaldaeos”. Et non audivit eum; sed comprehendit Ierias Ieremiam et adduxit eum ad principes. (Liber Ieremiae 37, 14)
Et irati sunt principes contra Ieremiam, quem caesum miserunt in carcerem, qui erat in domo Ionathan scribae; eam enim in carcerem fecerant. (Liber Ieremiae 37, 15)
Et dixerunt principes regi: “Rogamus, ut occidatur homo iste; de industria enim dissolvit manus virorum bellantium, qui remanserunt in civitate hac, et manus universi populi loquens ad eos iuxta verba haec; siquidem homo iste non quaerit pacem populo huic sed malum”. (Liber Ieremiae 38, 4)
Et dixit Ieremias ad Sedeciam: “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Si profectus exieris ad principes regis Babylonis, vivet anima tua, et civitas haec non succendetur igni, et salvus eris tu et domus tua; (Liber Ieremiae 38, 17)
si autem non exieris ad principes regis Babylonis, tradetur civitas haec in manu Chaldaeorum, et succendent eam igni, et tu non effugies de manu eorum”. (Liber Ieremiae 38, 18)
Ecce omnes mulieres, quae remanserunt in domo regis Iudae, educentur ad principes regis Babylonis et ipsae dicent: “Seduxerunt te et praevaluerunt adversum te viri pacifici tui; demersi sunt in caeno pedes tui, illi autem recesserunt a te”. (Liber Ieremiae 38, 22)
Si autem audierint principes quia locutus sum tecum, et venerint ad te et dixerint tibi: “Indica nobis, quid locutus sis cum rege, ne celes nos, et non te interficiemus, et quid locutus est tecum rex”, (Liber Ieremiae 38, 25)
Venerunt ergo omnes principes ad Ieremiam et interrogaverunt eum, et locutus est eis iuxta omnia verba, quae praeceperat ei rex; et cessaverunt ab eo: nihil enim fuerat auditum. (Liber Ieremiae 38, 27)
et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis et sederunt in porta Media: Nergelsereser Samegarnabu, Sarsachim princeps eunuchorum, Nergelsereser princeps magorum et omnes reliqui principes regis Babylonis. (Liber Ieremiae 39, 3)