Znaleziono 394 Wyniki dla: Verus Principes
Dilectus a Domino suo Samuel propheta Domini instituit imperium et unxit principes in gente sua. (Liber Ecclesiasticus 46, 16)
et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philisthim. (Liber Ecclesiasticus 46, 21)
Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrae. (Liber Isaiae 1, 10)
principes tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur retributiones, pupillo non iudicant, et causa viduae non ingreditur ad illos. (Liber Isaiae 1, 23)
Et dabo pueros principes eorum; et infantes dominabuntur eis. (Liber Isaiae 3, 4)
Dicet enim: “Numquid non principes mei omnes reges sunt? (Liber Isaiae 10, 8)
Infernus subter conturbatus est in occursum adventus tui; suscitat tibi umbras, omnes principes terrae surgere fecit de soliis suis, omnes reges nationum. (Liber Isaiae 14, 9)
Quam stulti principes Taneos! Sapientes consiliarii pharaonis dederunt consilium insipiens; quomodo dicetis pharaoni: “Filius sapientium ego, filius regum antiquorum”? (Liber Isaiae 19, 11)
Stulti facti sunt principes Taneos, decepti sunt principes Mempheos, deceperunt Aegyptum anguli tribuum eius. (Liber Isaiae 19, 13)
Ponunt mensam, stragulum pandunt, comedunt, bibunt. Surgite, principes, ungite clipeum. (Liber Isaiae 21, 5)
cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt. (Liber Isaiae 22, 3)
Quis cogitavit hoc super Tyrum quondam coronatam, cuius negotiatores principes, institores eius incliti terrae? (Liber Isaiae 23, 8)