Znaleziono 394 Wyniki dla: Verus Principes
Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae venitque in Iudam et Ierusalem et exterminaverunt cunctos principes populi atque universam praedam miserunt regi Damascum. (Liber II Paralipomenon 24, 23)
Consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit principes civitatis et ascendit domum Domini. (Liber II Paralipomenon 29, 20)
Praecepitque Ezechias et principes Levitis, ut laudarent Dominum verbis David et Asaph videntis; qui laudaverunt eum magna laetitia et curvato genu adoraverunt. (Liber II Paralipomenon 29, 30)
Ezechias enim rex Iudae praebuerat multitudini mille tauros et septem milia ovium; principes vero dederant populo tauros mille et oves decem milia; sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo. (Liber II Paralipomenon 30, 24)
Cumque ingressi fuissent Ezechias et principes, viderunt acervos et benedixerunt Domino ac populo Israel. (Liber II Paralipomenon 31, 8)
Constituitque principes belli super populum et convocavit illos ad se in platea portae civitatis ac locutus est ad cor eorum dicens: (Liber II Paralipomenon 32, 6)
Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum; ceperuntque Manassen compedibus et vinctum catenis duxerunt Babylonem. (Liber II Paralipomenon 33, 11)
Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad occidentem Gihon in convalle et ad introitum portae Piscium per circuitum Ophel et exaltavit illum vehementer; constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iudae munitis. (Liber II Paralipomenon 33, 14)
Duces quoque eius sponte obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis; porro Helcias et Zacharias et Iahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Pascha pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentos. (Liber II Paralipomenon 35, 8)
Chonenias autem, Semeias etiam et Nathanael fratres eius necnon Hasabias et Iehiel et Iozabad principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Pascha quinque milia pecorum et boves quingentos. (Liber II Paralipomenon 35, 9)
Sed et universi principes sacerdotum et populus multiplicaverunt praevaricationes suas iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 36, 14)
Et surrexerunt principes familiarum de Iuda et Beniamin et sacerdotes et Levitae et omnis, cuius Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad aedificandum templum Domini, quod erat in Ierusalem. (Liber Esdrae 1, 5)