Znaleziono 523 Wyniki dla: Vero
Ala struthionis laeta est, penna vero ciconiae et avolat. (Liber Iob 39, 13)
et dinumeravi omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me; (Liber Psalmorum 22, 18)
CAPH. Quia peccatores peribunt, inimici vero Domini ut decor camporum deficient, quemadmodum fumus deficient. (Liber Psalmorum 37, 20)
Tu vero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos retrorsum. (Liber Psalmorum 50, 17)
Tu vero, homo coaequalis meus, familiaris meus et notus meus, (Liber Psalmorum 55, 14)
Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine. (Liber Psalmorum 55, 24)
Ipsi errabunt ad manducandum; si vero non fuerint saturati, murmurabunt. (Liber Psalmorum 59, 16)
Ipsi vero in ruinam quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, (Liber Psalmorum 63, 10)
Rex vero laetabitur in Deo; gloriabuntur omnes, qui iurant in eo, quia obstructum est os loquentium iniqua. (Liber Psalmorum 63, 12)
Ego vero orationem meam ad te, Domine, in tempore beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiae tuae exaudi me, in veritate salutis tuae. (Liber Psalmorum 69, 14)
Ego vero egenus et pauper sum; Deus, ad me festina. Adiutor meus et liberator meus es tu; Domine, ne moreris. (Liber Psalmorum 70, 6)
Tu vero reppulisti et reiecisti, iratus es contra christum tuum; (Liber Psalmorum 89, 39)