Znaleziono 674 Wyniki dla: Verbum Dei Testimonium
Qui autem supra petrosa seminatus est, hic est, qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud, (Evangelium secundum Matthaeum 13, 20)
non habet autem in se radicem, sed est temporalis; facta autem tribulatione vel persecutione propter verbum, continuo scandalizatur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 21)
Qui autem est seminatus in spinis, hic est, qui verbum audit, et sollicitudo saeculi et fallacia divitiarum suffocat verbum, et sine fructu efficitur. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 22)
Qui vero in terra bona seminatus est, hic est, qui audit verbum et intellegit et fructum affert et facit aliud quidem centum, aliud autem sexaginta, porro aliud triginta”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 23)
non honorificabit patrem suum”; et irritum fecistis verbum Dei propter traditionem vestram. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 6)
Qui non respondit ei verbum. Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: “Dimitte eam, quia clamat post nos”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 23)
si autem non audierit, adhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duorum testium vel trium stet omne verbum; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 16)
Qui dixit eis: “Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 11)
Dicit illi: “Quae?”. Iesus autem dixit: “Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices, (Evangelium secundum Matthaeum 19, 18)
Cum audisset autem adulescens verbum, abiit tristis; erat enim habens multas possessiones. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 22)
Et nemo poterat respondere ei verbum, neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 46)
Et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet consummatio. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 14)