Znaleziono 88 Wyniki dla: Verbis
Ne addas quidquam verbis illius: et arguaris inveniarisque mendax. (Liber Proverbiorum 30, 6)
Impii autem manibus et verbis accersierunt illam; aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam, quoniam digni sunt, qui sint ex parte illius. (Liber Sapientiae 1, 16)
Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis. (Liber Ecclesiasticus 13, 14)
et dicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam; et in verbis meis attende in corde tuo. Edico in aequitate spiritus virtutes, quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam eius. (Liber Ecclesiasticus 16, 25)
Sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et effuderunt tamquam pluviam proverbia et iudicia. (Liber Ecclesiasticus 18, 29)
Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur. (Liber Ecclesiasticus 20, 8)
Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur. (Liber Ecclesiasticus 20, 13)
Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis. (Liber Ecclesiasticus 20, 29)
Homo assuetus in verbis improperii in omnibus diebus suis non erudietur. (Liber Ecclesiasticus 23, 20)
In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum et super sermones tuos admirabitur; novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum. (Liber Ecclesiasticus 27, 26)
Aurum tuum et argentum tuum obsigna et verbis tuis facito stateram et frenos ori tuo rectos. (Liber Ecclesiasticus 28, 29)
In verbis Sancti stabunt iuxta praeceptum et non deficient in vigiliis suis. (Liber Ecclesiasticus 43, 11)