Znaleziono 12723 Wyniki dla: Ut
Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos; (Epistula I ad Corinthios 16, 15)
ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. (Epistula I ad Corinthios 16, 16)
Gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat, ipsi suppleverunt; (Epistula I ad Corinthios 16, 17)
Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 16, 19)
Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem in osculo sancto. (Epistula I ad Corinthios 16, 20)
Salutatio mea manu Pauli. (Epistula I ad Corinthios 16, 21)
qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo; (Epistula II ad Corinthios 1, 4)
quoniam, sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra. (Epistula II ad Corinthios 1, 5)
Sive autem tribulamur, pro vestra exhortatione et salute; sive exhortamur, pro vestra exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et nos patimur. (Epistula II ad Corinthios 1, 6)
Et spes nostra firma pro vobis, scientes quoniam, sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. (Epistula II ad Corinthios 1, 7)
Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere; (Epistula II ad Corinthios 1, 8)
sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos: (Epistula II ad Corinthios 1, 9)