Znaleziono 12723 Wyniki dla: Ut
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. (Epistula I ad Corinthios 1, 17)
Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est. (Epistula I ad Corinthios 1, 18)
nos autem praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; (Epistula I ad Corinthios 1, 23)
ipsis autem vocatis, Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; (Epistula I ad Corinthios 1, 24)
sed, quae stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes, et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia, (Epistula I ad Corinthios 1, 27)
et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus, quae non sunt, ut ea, quae sunt, destrueret, (Epistula I ad Corinthios 1, 28)
ut non glorietur omnis caro in conspectu Dei. (Epistula I ad Corinthios 1, 29)
Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio, (Epistula I ad Corinthios 1, 30)
ut quemadmodum scriptum est: “Qui gloriatur, in Domino glorietur”. (Epistula I ad Corinthios 1, 31)
Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non per sublimita tem sermonis aut sapientiae annuntians vobis mysterium Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 1)
et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis, (Epistula I ad Corinthios 2, 4)
ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei. (Epistula I ad Corinthios 2, 5)