Znaleziono 12723 Wyniki dla: Ut
sed sicut scriptum est: “Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt; et, qui non audierunt, intellegent”. (Epistula ad Romanos 15, 21)
nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis, (Epistula ad Romanos 15, 23)
Nunc autem proficiscor in Ierusalem ministrare sanctis; (Epistula ad Romanos 15, 25)
scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. (Epistula ad Romanos 15, 29)
Obsecro autem vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum et per caritatem Spiritus, ut concertemini mecum in orationibus pro me ad Deum, (Epistula ad Romanos 15, 30)
ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Iudaea, et ministerium meum pro Ierusalem acceptum sit sanctis, (Epistula ad Romanos 15, 31)
ut veniens ad vos in gaudio per voluntatem Dei refrigerer vobiscum. (Epistula ad Romanos 15, 32)
Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen. (Epistula ad Romanos 15, 33)
Commendo autem vobis Phoebem sororem nostram, quae est ministra ecclesiae, quae est Cenchreis, (Epistula ad Romanos 16, 1)
ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit; etenim ipsa astitit multis et mihi ipsi. (Epistula ad Romanos 16, 2)
Salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu, (Epistula ad Romanos 16, 3)
et domesticam eorum ecclesiam. Salutate Epaenetum dilectum mihi, primitias Asiae in Christo. (Epistula ad Romanos 16, 5)