Mosaico decorativo

Znaleziono 12723 Wyniki dla: Ut

  • et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi. (Epistula I Ioannis 2, 2)

  • qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei consummata est. In hoc cognoscimus quoniam in ipso sumus. (Epistula I Ioannis 2, 5)

  • Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. (Epistula I Ioannis 2, 6)

  • qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. (Epistula I Ioannis 2, 11)

  • Et mundus transit, et concupiscentia eius; qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum. (Epistula I Ioannis 2, 17)

  • Filioli, novissima hora est; et sicut audistis quia antichristus venit, ita nunc antichristi multi adsunt, unde cognoscimus quoniam novissima hora est. (Epistula I Ioannis 2, 18)

  • Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis. (Epistula I Ioannis 2, 19)

  • Et vos, unctionem, quam accepistis ab eo, manet in vobis, et non necesse habetis, ut aliquis doceat vos; sed sicut unctio ipsius docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et, sicut docuit vos, manetis in eo. (Epistula I Ioannis 2, 27)

  • Et nunc, filioli, manete in eo, ut, cum apparuerit, habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius. (Epistula I Ioannis 2, 28)

  • Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nomine mur, et sumus! Propter hoc mundus non cognoscit nos, quia non cognovit eum. (Epistula I Ioannis 3, 1)

  • Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum manifestatum est quid erimus; scimus quoniam, cum ipse apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum, sicuti est. (Epistula I Ioannis 3, 2)

  • Et omnis, qui habet spem hanc in eo, purificat se, sicut ille purus est. (Epistula I Ioannis 3, 3)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina