Znaleziono 802 Wyniki dla: Tuum
Dixitque Abisai ad David: “Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit”. (Liber I Samuelis 26, 8)
Et ait David ad Abner: “Numquid non vir tu es? Et quis alius similis tui in Israel? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem? Ingressus est enim unus de turba, ut interficeret regem dominum tuum. (Liber I Samuelis 26, 15)
Dixitque Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi”. Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum. (Liber I Samuelis 31, 4)
Et ait ad eum David: “Sanguis tuus super caput tuum; os enim tuum locutum est adversum te dicens: “Ego interfeci christum Domini””. (Liber II Samuelis 1, 16)
Rursumque locutus est Abner ad Asael: “Recede, noli me sequi, ne compellar confodere te in terram et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum”. (Liber II Samuelis 2, 22)
Ignoras Abner filium Ner? Certe ad hoc venit, ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis”. (Liber II Samuelis 3, 25)
Et venerunt universae tribus Is rael ad David in Hebron dicen tes: “Ecce nos os tuum et caro tua sumus. (Liber II Samuelis 5, 1)
Dixitque David ad Michol: “Ante Dominum salto. Benedictus Dominus, qui elegit me potius quam patrem tuum et quam omnem domum eius, ut constitueret me ducem super populum Domini, super Israel! (Liber II Samuelis 6, 21)
Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de visceribus tuis; et firmabo regnum eius. (Liber II Samuelis 7, 12)
et stabilis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus iugiter”. (Liber II Samuelis 7, 16)
Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. (Liber II Samuelis 7, 20)
Propter verbum tuum et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut nota faceres servo tuo. (Liber II Samuelis 7, 21)