Znaleziono 2521 Wyniki dla: Tribus Ex Israel
Dixitque Iosue ad filios Israel: “Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri”. (Liber Iosue 3, 9)
Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus; (Liber Iosue 3, 12)
Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis. (Liber Iosue 3, 17)
“Sumite vobis de populo duodecim viros singulos per singulas tribus (Liber Iosue 4, 2)
Vocavitque Iosue duodecim viros, quos elegerat de filiis Israel, singulos de tribubus singulis, (Liber Iosue 4, 4)
et ait ad eos: “Ite ante arcam Domini Dei vestri ad Iordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, (Liber Iosue 4, 5)
respondebitis eis: Defecerunt aquae Iordanis ante arcam foederis Domini, cum transiret eum; idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiis Israel usque in aeternum”. (Liber Iosue 4, 7)
Fecerunt ergo filii Israel, sicut eis praecepit Iosue, portantes de medio Iordanis alveo duodecim lapides, ut ei Dominus imperarat, iuxta numerum tribuum filiorum Israel, usque ad locum, in quo castrametati sunt; ibique posuerunt eos. (Liber Iosue 4, 8)
Filii quoque Ruben et Gad et dimidia tribus Manasse armati praecedebant filios Israel, sicut eis praeceperat Moyses; (Liber Iosue 4, 12)
In illo die magnificavit Dominus Iosue coram omni Israel, ut timerent eum, sicut timuerant Moysen, omnibus diebus vitae suae. (Liber Iosue 4, 14)
Et dixit ad filios Israel: “Quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis: “Quid sibi volunt isti lapides?”, (Liber Iosue 4, 21)
docebitis eos atque dicetis: Per arentem alveum transivit Israel Iordanem istum, (Liber Iosue 4, 22)