Znaleziono 2521 Wyniki dla: Tribus Ex Israel
Et subsecuti vos et omnes, qui incolunt omnem finem Israel, prosternite illos in viis illorum. (Liber Iudith 14, 4)
Ante autem quam faciatis ista, vocate mihi Achior Ammoniten, ut videns recognoscat eum, qui vituperavit domum Israel et ipsum quasi in mortem misit ad nos”. (Liber Iudith 14, 5)
Videns autem Achior omnia, quaecumque fecit Deus Israel, credidit Deo valde et circumcidit carnem praeputii sui, et appositus est ad do mum Israel usque in diem hanc. (Liber Iudith 14, 10)
Et, qui castra collocaverant in montana circa Betuliam, in fugam conversi sunt. Et tunc filii Israel, omnis vir bellator eorum, diffusi sunt in illos. (Liber Iudith 15, 3)
Et misit Ozias Betomesthaim et Bemen et Chobam et Cholam in omnem finem Israel, qui renuntiarent de his rebus, quae consummata erant, et ut omnes in hostes effunderentur in interfectionem eorum. (Liber Iudith 15, 4)
Ut autem audierunt filii Israel, omnes simul irruerunt in illos et concidebant illos usque Chobam. Similiter autem et, qui in Ierusalem erant, advenerunt ex omni montana; renuntiata enim sunt illis, quae facta sunt in castris inimicorum illorum. Et qui in Galaad et qui in Galilaea erant, persecuti sunt illos et percusserunt eos plaga magna, donec transirent Damascum et terminos eorum. (Liber Iudith 15, 5)
Filii autem Israel regressi a caede dominati sunt reliquiis; et vici et villae in montana et in campestri multa spolia possederunt; multitudo enim magna erat. (Liber Iudith 15, 7)
Et venit Ioachim sacerdos magnus et seniores filiorum Israel, qui inhabitabant Ierusalem, ut viderent bona, quae fecit Dominus Israel, et ut viderent Iudith et loquerentur cum illa in pace. (Liber Iudith 15, 8)
Et, ut exiit ad illos Iudith, benedixerunt simul eam omnes et dixerunt ad illam: “Tu exaltatio Ierusalem, tu gloria magna Israel, tu laus magna generis nostri. (Liber Iudith 15, 9)
Fecisti omnia haec in manu tua, fecisti bona cum Israel, et complacuit in illis Deus. Benedicta esto tu, mulier, apud Deum omnipotentem in aeternum tempus”. Et dixit omnis populus: “Fiat, fiat!”. (Liber Iudith 15, 10)
Et concurrit omnis mulier Israel, ut videret eam, et benedixerunt eam et fecerunt ei chorum de se. Et accepit thyrsos in manibus suis et dedit mulieribus, quae secum erant. (Liber Iudith 15, 12)
Et coronatae sunt oliva, ipsa et quae cum illa erant. Et antecessit omni populo in chorea dux omnium mulierum, et sequebatur omnis vir Israel armatus, cum coronis et hymnis in ore ipsorum. (Liber Iudith 15, 13)