Znaleziono 1232 Wyniki dla: Tibi
sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua quasi spolium, quia in me habuisti fiduciam”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 39, 18)
Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis, quae sunt in manibus tuis. Si placet tibi, ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te; si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside; ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge”. (Liber Ieremiae 40, 4)
Cum nondum reverteretur, dixit: “Revertere ad Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem praeposuit rex Babylonis civitatibus Iudae; habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade”. Dedit quoque ei magister satellitum cibaria et munuscula et dimisit eum. (Liber Ieremiae 40, 5)
quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus”. (Liber Ieremiae 42, 20)
et tu quaeris tibi grandia? Noli quaerere, quia ecce ego adducam malum super omnem carnem, ait Dominus, et dabo tibi animam tuam quasi spolium in omnibus locis, ad quaecumque perrexeris”. (Liber Ieremiae 45, 5)
Ascende in Galaad et tolle resinam, virgo filia Aegypti; frustra multiplicas medicamina, tibi vero cicatrix non obducitur. (Liber Ieremiae 46, 11)
Vasa transmigrationis fac tibi, habitatrix filia Aegypti, quia Memphis in solitudinem erit et destruetur et inhabitabilis erit. (Liber Ieremiae 46, 19)
Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi”. (Liber Ieremiae 46, 28)
Nonne in derisum tibi fuit Israel? Num inter fures repertus est? Quotiescumque enim adversum illum loquebaris, caput movebas. (Liber Ieremiae 48, 27)
Plus quam in planctu Iazer plorabo tibi, vinea Sabama; propagines tuae transierunt mare, usque ad Iazer pervenerunt. Super messem tuam et vindemiam tuam praedo irruit. (Liber Ieremiae 48, 32)
Vae tibi, Moab! Periit populus Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatem. (Liber Ieremiae 48, 46)
Super terram Merataim ascende et super habitatores Phacud. Dissipa et interfice persequens eos, ait Dominus, et fac iuxta omnia, quae praecepi tibi”. (Liber Ieremiae 50, 21)