Znaleziono 1232 Wyniki dla: Tibi
Et nunc sponde domino meo regi Assyriorum, et dabo tibi duo milia equorum, si poteris ex te praebere ascensores eorum. (Liber Isaiae 36, 8)
Tibi autem hoc erit signum: Comedantur hoc anno, quae colligi poterunt, et in anno secundo, quae sponte nascuntur; in anno autem tertio seminate et metite et plantate vineas et comedite fructum earum. (Liber Isaiae 37, 30)
Hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc, quod locutus est: (Liber Isaiae 38, 7)
Quia non infernus confitebitur tibi, neque mors laudabit te; non exspectabunt, qui descendunt in lacum, veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 18)
Vivens, vivens ipse confitebitur tibi, sicut et ego hodie; pater filiis notam faciet veritatem tuam. (Liber Isaiae 38, 19)
quem apprehendi ab extremis terrae, et a longinquis eius vocavi te et dixi tibi: “Servus meus es tu; elegi te et non abieci te”. (Liber Isaiae 41, 9)
Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae. (Liber Isaiae 41, 10)
Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi. (Liber Isaiae 41, 11)
Quia ego Dominus Deus tuus apprehendens manum tuam dicensque tibi: “Ne timeas; ego auxiliabor tibi. (Liber Isaiae 41, 13)
Noli timere, vermis Iacob, homines ex Israel. Ego auxiliabor tibi”, dicit Dominus et redemptor tuus, Sanctus Israel. (Liber Isaiae 41, 14)
Non obtulisti mihi agnos holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me; non te gravavi in oblatione nec laborem tibi praebui in ture. (Liber Isaiae 43, 23)
Et dabo tibi thesauros absconditos et divitias occultas, ut scias quia ego Dominus, qui vocavi te nomine tuo, Deus Israel. (Liber Isaiae 45, 3)