Znaleziono 1232 Wyniki dla: Tibi
mane properabimus ad vineas, videbimus; si floruit vinea, si flores aperiuntur, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi amores meos. (Canticum Canticorum 7, 13)
Mandragorae dederunt odorem; in portis nostris omnia poma optima, nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi. (Canticum Canticorum 7, 14)
Apprehenderem te et ducerem in domum matris meae; ibi me doceres, et darem tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum. (Canticum Canticorum 8, 2)
Vinea mea coram me est; mille tibi, Salomon, et ducenti his, qui custodiunt fructus eius. (Canticum Canticorum 8, 12)
Et sic correctae sunt semitae eorum, qui sunt in terris; et, quae tibi placent, didicerunt homines et salvati per sapientiam sunt”. (Liber Sapientiae 9, 18)
Multum enim valere tibi soli subest semper, et virtuti brachii tui quis resistet? (Liber Sapientiae 11, 21)
ut dignam perciperet peregrinationem puerorum Dei, quae tibi omnium carissima est terra. (Liber Sapientiae 12, 7)
quis enim dicet tibi: “Quid fecisti?”. Aut quis stabit contra iudicium tuum? Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes, quas tu fecisti? Aut quis in contentionem tecum veniet, vindex iniquorum hominum? (Liber Sapientiae 12, 12)
Neque rex neque tyrannus in conspectu tuo resistere poterit tibi de his, quos perdidisti. (Liber Sapientiae 12, 14)
Tu autem, dominator virtutis, cum clementia iudicas et cum magna indulgentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris, posse. (Liber Sapientiae 12, 18)
Creatura enim tibi Factori deserviens invalescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt. (Liber Sapientiae 16, 24)
Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi. (Liber Ecclesiasticus 1, 33)