Znaleziono 1232 Wyniki dla: Tibi
ut cantet tibi gloria mea et non taceat. Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi. (Liber Psalmorum 30, 13)
Peccatum meum cognitum tibi feci et delictum meum non abscondi. Dixi: “Confitebor adversum me iniquitatem meam Domino”. Et tu remisisti impietatem peccati mei. (Liber Psalmorum 32, 5)
Intellectum tibi dabo et instruam te in via, qua gradieris; firmabo super te oculos meos. (Liber Psalmorum 32, 8)
Omnia ossa mea dicent: “Domine, quis similis tibi? Eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripientibus eum”. (Liber Psalmorum 35, 10)
Confitebor tibi in ecclesia magna, in populo multo laudabo te. (Liber Psalmorum 35, 18)
Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. (Liber Psalmorum 37, 4)
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum. (Liber Psalmorum 40, 6)
Complaceat tibi, Domine, ut eruas me; Domine, ad adiuvandum me festina. (Liber Psalmorum 40, 14)
Ego dixi: “Domine, miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi”. (Liber Psalmorum 41, 5)
Et introibo ad altare Dei, ad Deum laetitiae exsultationis meae. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. (Liber Psalmorum 43, 4)
In vestibus variegatis adducetur regi; virgines post eam, proximae eius, afferuntur tibi. (Liber Psalmorum 45, 15)
Pro patribus tuis erunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. (Liber Psalmorum 45, 17)