Znaleziono 1232 Wyniki dla: Tibi
Quae dixit illi: “Numquid petivi filium a domino meo? Numquid non dixi tibi: Ne illudas me?”. (Liber II Regum 4, 28)
Et ille ait ad Giezi: “Accinge lumbos tuos et tolle baculum meum in manu tua et vade. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum et, si salutaverit te quispiam, non respondeas illi. Et pones baculum meum super faciem pueri”. (Liber II Regum 4, 29)
accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: “Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: “Lavare et mundaberis!””. (Liber II Regum 5, 13)
Sed et lepra Naaman adhaerebit tibi et semini tuo in sempiternum”. Et egressus est ab eo leprosus quasi nix. (Liber II Regum 5, 27)
Qui ait: “Non, salvet te te Dominus. Unde salvare te possum? De area an de torculari?”. Dixitque ad eam rex: “Quid tibi vis?”. Quae respondit: (Liber II Regum 6, 27)
Qui cum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui ait ei: “Quid tibi dixit Eliseus?”. At ille respondit: “Dixit mihi: Recipies sanitatem”. (Liber II Regum 8, 14)
Abiit igitur, qui ascenderat equum in occursum eius, et ait: “Haec dicit rex: Pacatane sunt omnia?”. Dixitque ei Iehu: “Quid tibi et paci? Transi et sequere me”. Nuntiavit quoque speculator dicens: “Venit nuntius ad eos et non revertitur”. (Liber II Regum 9, 18)
Misit etiam equitem secundum; venitque ad eos et ait: “Haec dicit rex: Num pax est?”. Et ait Iehu: “Quid tibi et paci? Transi et sequere me”. (Liber II Regum 9, 19)
“Pro sanguine Naboth et pro sanguine filiorum eius, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus”. Nunc igitur tolle, proice eum in agro iuxta verbum Domini”. (Liber II Regum 9, 26)
Miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Iehu dicentes: “Servi tui sumus: quaecumque iusseris, faciemus nec constituemus regem; quodcumque tibi placet, fac”. (Liber II Regum 10, 5)
Nunc igitur spondete cum domino meo rege Assyriorum; dabo tibi duo milia equorum; et vide an habere valeas ascensores eorum. (Liber II Regum 18, 23)
Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum: Comede hoc anno, quod reppereris, in secundo autem anno, quae sponte nascuntur; porro in anno tertio seminate et metite, plantate vineas et comedite fructum earum. (Liber II Regum 19, 29)