Mosaico decorativo

Znaleziono 1195 Wyniki dla: Terra Recuperatione

  • Repleta est terra eius argento et auro, et non est finis thesaurorum eius; (Liber Isaiae 2, 7)

  • et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)

  • et maerebunt atque lugebunt portae eius, et desolata in terra sedebit. (Liber Isaiae 3, 26)

  • Et clamabat alter ad alterum et dicebat: “Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius”. (Liber Isaiae 6, 3)

  • Et dixi: “Usquequo, Domine?”. Et dixit: “Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquatur deserta”. (Liber Isaiae 6, 11)

  • Quia antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, desolabitur terra, cuius tu formidas duos reges; (Liber Isaiae 7, 16)

  • Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscae, quae est in extremo fluminum Aegypti, et api, quae est in terra Assur; (Liber Isaiae 7, 18)

  • Cum sagittis et arcu ingredientur illuc, vepres enim et spinae erit universa terra. (Liber Isaiae 7, 24)

  • In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. (Liber Isaiae 9, 18)

  • Non nocebunt et non occident in universo monte sancto meo, quia plena erit terra scientia Domini, sicut aquae mare operiunt. (Liber Isaiae 11, 9)

  • Et erit via residuo populo meo, qui relinquetur ab Assyria, sicut fuit Israeli in die illa, qua ascendit de terra Aegypti. (Liber Isaiae 11, 16)

  • Cantate Domino, quoniam magnifice fecit; notum sit hoc in universa terra. (Liber Isaiae 12, 5)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina