Znaleziono 103 Wyniki dla: Templi

  • Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? (Evangelium secundum Lucam 22, 52)

  • et obscuratus est sol, et velum templi scissum est medium. (Evangelium secundum Lucam 23, 45)

  • Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; (Actus Apostolorum 3, 2)

  • cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)

  • Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes et magistratus templi et sadducaei, (Actus Apostolorum 4, 1)

  • Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templi et principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud. (Actus Apostolorum 5, 24)

  • Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare. (Actus Apostolorum 14, 13)


“Proponha-se a exercitar-se nas virtudes”. São Padre Pio de Pietrelcina