Znaleziono 881 Wyniki dla: Suum
“Fili hominis, Nabuchodonosor, rex Babylonis, servire fecit exercitum suum servitute magna adversus Tyrum; omne caput decalvatum et omnis umerus attritus est, et merces non est reddita ei neque exercitui eius de Tyro pro servitute, qua servivit adversum eam. (Prophetia Ezechielis 29, 18)
et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum; (Prophetia Ezechielis 32, 7)
In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt. (Prophetia Ezechielis 32, 25)
Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te iuxta parietes et in ostiis domorum et dicunt unus ad alterum, vir ad fratrem suum, loquentes: “Venite et audite, qui sit sermo egrediens a Domino”. (Prophetia Ezechielis 33, 30)
Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. (Prophetia Ezechielis 34, 12)
Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore et scient quia ego Dominus, cum contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi. (Prophetia Ezechielis 34, 27)
Et convocabo adversus eum in cunctis montibus meis gladium, ait Dominus Deus; gladius uniuscuiusque in fratrem suum dirigetur. (Prophetia Ezechielis 38, 21)
qui fabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos, et paries erat inter me et eos, et polluerunt nomen sanctum meum in abominationibus, quas fecerunt; propter quod consumpsi eos in ira mea. (Prophetia Ezechielis 43, 8)
Caput autem suum non radent neque comam nutrient, sed tondentes attondent capita sua. (Prophetia Ezechielis 44, 20)
Cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum aut pacifica voluntaria Domino, aperietur ei porta, quae respicit ad orientem, et faciet holocaustum suum et pacifica sua, sicut facere solet in die sabbati, et egredietur, claudeturque porta, postquam exierit. (Prophetia Ezechielis 46, 12)
Stans autem Azarias oravit sic aperiensque os suum in medio ignis ait: (Prophetia Danielis 3, 25)
(28) Et erumpens Nabuchodonosor ait: “Benedictus Deus eorum, Sedrac, Misac et Abdenago, qui misit angelum suum et eruit servos suos, qui crediderunt in eo, et verbum regis immutaverunt et tradiderunt corpora sua, ne servirent et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. (Prophetia Danielis 3, 95)