Znaleziono 5 Wyniki dla: Suscita
Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: “Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi”. (Liber I Samuelis 28, 8)
Dixitque ei mulier: “Quem suscitabo tibi?”. Qui ait: “Samuelem suscita mihi”. (Liber I Samuelis 28, 11)
Et venerunt ad tabernaculum Holofernis et dixerunt Bagoae, qui erat super omnia eius: “Suscita dominum nostrum, quoniam ausi sunt Iudaei descendere ad nos in bellum, ut pereant usque ad finem”. (Liber Iudith 14, 13)
Suscita servo tuo eloquium tuum, quod est ad timorem tuum. (Liber Psalmorum 119, 38)
Da testimonium his, qui ab initio creaturae tuae sunt, et suscita praedicationes, quas locuti sunt in nomine tuo. (Liber Ecclesiasticus 36, 17)