Znaleziono 14 Wyniki dla: Suscipe
et locutus est ad Ephron, audiente populo terrae: “Quaeso, ut audias me. Dabo pecuniam pro agro; suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo”. (Liber Genesis 23, 13)
Suscipe, quaeso, benedictionem, quae allata est tibi; quia Deus misertus est mihi, et habeo omnia”. Et, cum compelleret illum, suscepit (Liber Genesis 33, 11)
“Suscipe ab eis, ut serviant in ministerio tabernaculi conventus, et trades ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui”. (Liber Numeri 7, 5)
Benedic, Domine, fortitudini eius et opera manuum illius suscipe. Percute lumbos inimicorum eius; et, qui oderunt eum, non consurgant”. (Liber Deuteronomii 33, 11)
Quapropter suscipe benedictionem hanc, quam attulit ancilla tua domino meo, et da pueris, qui sequuntur dominum meum. (Liber I Samuelis 25, 27)
Suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo. (Liber Iob 22, 22)
Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam; et non confundas me ab exspectatione mea. (Liber Psalmorum 119, 116)
Ne timeas carnificem istum, sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem, ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam”. (Liber II Maccabaeorum 7, 29)
Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitae. (Liber Proverbiorum 4, 10)
Audi consilium et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. (Liber Proverbiorum 19, 20)
Dirige cor tuum et sustine, inclina aurem tuam et suscipe verba intellectus et ne sollicitus sis in tempore calamitatis. (Liber Ecclesiasticus 2, 2)
Fili, suscipe senectam patris tui et non contristes eum in vita illius; (Liber Ecclesiasticus 3, 14)