Znaleziono 180 Wyniki dla: Supra
Nemo autem lucernam accendens operit eam vaso aut subtus lectum ponit, sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. (Evangelium secundum Lucam 8, 16)
Et quicumque non receperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 5)
Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. (Evangelium secundum Lucam 10, 19)
Ipse autem sciens cogitationes eorum dixit eis: “Omne regnum in seipsum divisum desolatur, et domus supra domum cadit. (Evangelium secundum Lucam 11, 17)
Nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra candelabrum, ut, qui ingrediuntur, lumen videant. (Evangelium secundum Lucam 11, 33)
Vae vobis, quia estis ut monumenta, quae non parent, et homines ambulantes supra nesciunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 44)
Vere dico vobis: Supra omnia, quae possidet, constituet illum. (Evangelium secundum Lucam 12, 44)
Vel illi decem et octo, supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos, putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Ierusalem? (Evangelium secundum Lucam 13, 4)
Et surgens venit ad patrem suum. Cum autem adhuc longe esset, vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et accurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum. (Evangelium secundum Lucam 15, 20)
Et ait illi: “Euge, bone serve; quia in modico fidelis fuisti, esto potestatem habens supra decem civitates”. (Evangelium secundum Lucam 19, 17)
Et huic ait: “Et tu esto supra quinque civitates”. (Evangelium secundum Lucam 19, 19)
Et duxerunt illum ad Iesum; et iactantes vestimenta sua supra pullum, imposuerunt Iesum. (Evangelium secundum Lucam 19, 35)