Znaleziono 2824 Wyniki dla: Super
Peregrini enim sumus coram te et advenae, sicut omnes patres nostri; dies nostri quasi umbra super terram, et nulla est spes. (Liber I Paralipomenon 29, 15)
Seditque Salomon super solium Domini, ut esset rex pro David patre suo, et prosperatus est, et paruit illi omnis Israel. (Liber I Paralipomenon 29, 23)
Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel; (Liber I Paralipomenon 29, 26)
et dies, quibus regnavit super Israel, fuerunt quadraginta anni: in Hebron regnavit septem annis et in Ierusalem annis triginta tribus. (Liber I Paralipomenon 29, 27)
Nunc ergo, Domine Deus, impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo; tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terrae. (Liber II Paralipomenon 1, 9)
Dixit autem Deus ad Salomonem: “Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem, (Liber II Paralipomenon 1, 11)
Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo conventus et regnavit super Israel. (Liber II Paralipomenon 1, 13)
Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super omnes deos. (Liber II Paralipomenon 2, 4)
Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: “Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum”. (Liber II Paralipomenon 2, 10)
Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem, porro tres alii meridiem et tres, qui reliqui erant, orientem habentes mare superpositum; posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. (Liber II Paralipomenon 4, 4)
hoc est columnas duas et globos et capitella super caput columnarum duarum et serta duo, quae tegerent globos capitellorum; (Liber II Paralipomenon 4, 12)
Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei et altare aureum et mensas et super eas panes propositionis; (Liber II Paralipomenon 4, 19)