Znaleziono 2824 Wyniki dla: Super
Declinantes autem per vias pravas adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israel! (Liber Psalmorum 125, 5)
et videas filios filiorum tuorum. Pax super Israel! (Liber Psalmorum 128, 6)
Et non dixerunt, qui praeteribant: “Benedictio Domini super vos, benedicimus vobis in nomine Domini”. (Liber Psalmorum 129, 8)
Canticum ascensionum. David. Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis neque in mirabilibus super me. (Liber Psalmorum 131, 1)
Iuravit Dominus David veritatem et non recedet ab ea: “De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. (Liber Psalmorum 132, 11)
Si custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea, quae docebo eos, filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam”. (Liber Psalmorum 132, 12)
Inimicos eius induam confusione, super ipsum autem efflorebit diadema eius”. (Liber Psalmorum 132, 18)
Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 6)
Super flumina Babylonis, illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. (Liber Psalmorum 137, 1)
adorabo ad templum sanctum tuum; et confitebor nomini tuo propter misericordiam tuam et veritatem tuam, quoniam magnificasti super omne nomen eloquium tuum. (Liber Psalmorum 138, 2)
A tergo et a fronte coartasti me et posuisti super me manum tuam. (Liber Psalmorum 139, 5)
Mirabilis nimis facta est scientia tua super me, sublimis, et non attingam eam. (Liber Psalmorum 139, 6)