Znaleziono 2824 Wyniki dla: Super
Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis; induantur confusione et reverentia, qui magna loquuntur super me (Liber Psalmorum 35, 26)
ZAIN. Insidiabitur peccator iusto et stridebit super eum dentibus suis. (Liber Psalmorum 37, 12)
TETH. Melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas, (Liber Psalmorum 37, 16)
Iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. (Liber Psalmorum 37, 29)
quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi, et descendit super me manus tua. (Liber Psalmorum 38, 3)
Quia dixi: “Ne quando supergaudeant mihi; dum commoventur pedes mei, magnificantur super me”. (Liber Psalmorum 38, 17)
Et exaudivit clamorem meum et eduxit me de lacu miseriae et de luto faecis; et statuit super petram pedes meos et firmavit gressus meos. (Liber Psalmorum 40, 3)
Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua, et cogitationes tuas pro nobis: non est qui similis sit tibi. Si nuntiare et eloqui voluero, multiplicabuntur super numerum. (Liber Psalmorum 40, 6)
quoniam circumdederunt me mala, quorum non est numerus; comprehenderunt me iniquitates meae, et non potui videre. Multiplicatae sunt super capillos capitis mei, et cor meum dereliquit me. (Liber Psalmorum 40, 13)
Dominus opem feret illi super lectum doloris eius; universum stratum eius versabis in infirmitate eius. (Liber Psalmorum 41, 4)
In hoc cognovi quoniam voluisti me, quia non gaudebit inimicus meus super me; (Liber Psalmorum 41, 12)
Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum tuarum; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt. (Liber Psalmorum 42, 8)