Znaleziono 3038 Wyniki dla: Sun
Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt contra Gabaa; (Liber Iudicum 20, 19)
atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus caederentur, nec erat eis ulla requies. Prostrati sunt usque ad orientalem plagam urbis Gabaa. (Liber Iudicum 20, 43)
Fuerunt autem, qui interfecti sunt de Beniamin, decem et octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores. (Liber Iudicum 20, 44)
Inventaeque sunt de Iabes Galaad quadringentae virgines, quae nescierunt viri torum, et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan. (Liber Iudicum 21, 12)
Veneruntque filii Beniamin in illo tempore, et datae sunt eis uxores de filiabus Iabes Galaad; alias autem non reppererunt, quas simili modo traderent. (Liber Iudicum 21, 14)
Filii quoque Israel reversi sunt inde illo tempore unusquisque ad tribum et familiam suam in possessionem suam. (Liber Iudicum 21, 24)
Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. (Liber Ruth 1, 5)
Profectaeque sunt simul et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, tota urbs commota est super eas; dicebantque mulieres: “Haec est illa Noemi!”. (Liber Ruth 1, 19)
Cui ille respondit: “Nuntiata sunt mihi omnia, quae feceris socrui tuae post mortem viri tui et quod dereliqueris parentes tuos et terram, in qua nata es, et veneris ad populum, quem ante nesciebas. (Liber Ruth 2, 11)
Hae sunt generationes Phares: Phares genuit Esrom, (Liber Ruth 4, 18)
Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino. Reversique sunt et venerunt in domum suam in Rama. Cognovit autem Elcana Annam uxorem suam, et recordatus est eius Dominus. (Liber I Samuelis 1, 19)
Arcus fortium confractus est, et infirmi accincti sunt robore. (Liber I Samuelis 2, 4)