Znaleziono 3038 Wyniki dla: Sun
Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 1)
Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 23)
Porro homines mirati sunt dicentes: “Qualis est hic, quia et venti et mare oboediunt ei?”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 27)
Et ait illis: “Ite”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiit totus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 32)
Et ait illis Iesus: “Numquid possunt convivae nuptiarum lugere, quamdiu cum illis est sponsus? Venient autem dies, cum auferetur ab eis sponsus, et tunc ieiunabunt. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 15)
Et transeunte inde Iesu, secuti sunt eum duo caeci clamantes et dicentes: “Miserere nostri, fili David!”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 27)
Et aperti sunt oculi illorum. Et comminatus est illis Iesus dicens: “Videte, ne quis sciat”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 30)
Et eiecto daemone, locutus est mutus. Et miratae sunt turbae dicentes: “Numquam apparuit sic in Israel!”. (Evangelium secundum Matthaeum 9, 33)
Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedaei et Ioannes frater eius, (Evangelium secundum Matthaeum 10, 2)
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 28)
Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 30)
Sed quid existis videre? Hominem mollibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestiuntur, in domibus regum sunt. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 8)