Znaleziono 3038 Wyniki dla: Sun
Propter terrae vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolae, operuerunt capita sua. (Liber Ieremiae 14, 4)
“Si iniquitates nostrae testificantur adversus nos, Domine, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt aversiones nostrae, tibi peccavimus. (Liber Ieremiae 14, 7)
Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? Nonne tu es Dominus Deus noster, quem exspectamus? Tu enim fecisti omnia haec. (Liber Ieremiae 14, 22)
Et ventilavi eos ventilabro in portis terrae; orbavi et disperdidi populum meum: a viis suis non sunt reversi. (Liber Ieremiae 15, 7)
Multiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam maris, induxi eis super matrem militem vastatorem meridie, misi super eam repente perturbationem et terrorem. (Liber Ieremiae 15, 8)
Inventi sunt sermones tui, et comedi eos, et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine, Deus exercituum. (Liber Ieremiae 15, 16)
Quia haec dicit Dominus super filios et filias, qui generantur in loco isto, et super matres eorum, quae genuerunt eos, et super patres eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra hac: (Liber Ieremiae 16, 3)
Quia oculi mei super omnes vias eorum: non sunt absconditae a facie mea, et non est occulta iniquitas eorum ab oculis meis. (Liber Ieremiae 16, 17)
Numquid faciet sibi homo deos, et ipsi non sunt dii? (Liber Ieremiae 16, 20)
Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur. (Liber Ieremiae 20, 11)
sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus et non paenituit eum: audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano, (Liber Ieremiae 20, 16)
Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis huius. (Liber Ieremiae 21, 4)