Znaleziono 3038 Wyniki dla: Sun
Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes. (Liber Ecclesiasticus 13, 23)
Non dicas: “Ille in me impegit”; non enim necessarii sunt ei homines impii. (Liber Ecclesiasticus 15, 12)
non misertus est gentis anathematis, qui depulsi sunt in peccatis suis. (Liber Ecclesiasticus 16, 10)
Et sicut sescenta milia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui; et, si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis: (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus et universa terra et quae in eis sunt, in visitatione illius commovebuntur; (Liber Ecclesiasticus 16, 18)
Nam plurima illius opera sunt in absconsis, et opera iustitiae eius quis enuntiabit, aut quis sustinebit? Longe enim est decretum, et interrogatio omnium in consummatione est. (Liber Ecclesiasticus 16, 22)
Numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum, quae sunt super terram. (Liber Ecclesiasticus 17, 3)
Viae illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsae ab oculis ipsius. (Liber Ecclesiasticus 17, 13)
Non sunt absconsae iniquitates illorum et omnia peccata eorum in conspectu Dei. (Liber Ecclesiasticus 17, 17)
Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis. (Liber Ecclesiasticus 17, 29)
Numerus dierum hominum ut multum centum anni, quasi gutta aquae maris deputati sunt, et sicut calculus arenae, sic exigui anni in die aevi. (Liber Ecclesiasticus 18, 8)
Et est qui pervertit gratiam, ut proferat iudicium; est qui videtur oppressus et fractus animo, et interiora eius plena sunt dolo. (Liber Ecclesiasticus 19, 23)