Znaleziono 3038 Wyniki dla: Sun
habemus enim de caelo auxilium, quod nos adiuvat, et liberati sumus nos ab inimicis nostris, et humiliati sunt inimici nostri. (Liber I Maccabaeorum 12, 15)
Inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quod sunt de genere Abraham. (Liber I Maccabaeorum 12, 21)
Sed et nos rescribimus vobis. Pecora vestra et possessiones vestrae nostrae sunt; et, quae nostra, vestra sunt. Mandamus itaque, ut annuntient vobis secundum haec”. (Liber I Maccabaeorum 12, 23)
Et audivit Ionathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum. (Liber I Maccabaeorum 12, 24)
At illi, cum cognovissent quia comprehensus est Ionathas et periit, et omnes, qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos et ibant conglobati parati in proelium. (Liber I Maccabaeorum 12, 50)
Et videntes hi, qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt; (Liber I Maccabaeorum 12, 51)
Vindicabo tamen gentem meam et sancta, uxores quoque et natos vestros, quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratia”. (Liber I Maccabaeorum 13, 6)
Et, si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax”. (Liber I Maccabaeorum 13, 40)
Defecit impugnans eos super terram; reges contriti sunt in diebus illis. (Liber I Maccabaeorum 14, 13)
Et auditum est Romae quia defunctus esset Ionathas, et usque in Spartiatas, et contristati sunt valde. (Liber I Maccabaeorum 14, 16)
et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Ierusalem. Et hoc exemplum epistularum, quas Spartiatae miserunt: (Liber I Maccabaeorum 14, 19)
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore, et gavisi sumus in introitu eorum (Liber I Maccabaeorum 14, 21)