Znaleziono 3169 Wyniki dla: Sum
Taedet animam meam vitae meae; dimittam adversum me eloquium meum, loquar in amaritudine animae meae. (Liber Iob 10, 1)
Instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me, et poenae militant in me. (Liber Iob 10, 17)
Quare de vulva eduxisti me? Qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret! (Liber Iob 10, 18)
Dixisti enim: “Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo”. (Liber Iob 11, 4)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? (Liber Iob 12, 3)
Apud ipsum est sapientia et fortitudo; ipse habet consilium et intellegentiam. (Liber Iob 12, 13)
Apud ipsum est fortitudo et sapientia; ipse novit et decipientem et eum qui decipitur. (Liber Iob 12, 16)
Secundum scientiam vestram, et ego novi; nec inferior vestri sum. (Liber Iob 13, 2)
Quare sumam carnes meas dentibus meis et animam meam ponam in manibus meis? (Liber Iob 13, 14)
Quis est qui contendat mecum? Tunc enim tacebo et consummabor. (Liber Iob 13, 19)
Qui quasi uter consumendus sum, et quasi vestimentum, quod comeditur a tinea. (Liber Iob 13, 28)
Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient. (Liber Iob 14, 7)