Znaleziono 3169 Wyniki dla: Sum
Igitur David filius Isai regnavit super universum Israel; (Liber I Paralipomenon 29, 26)
Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus Deus eius erat cum eo et magnificavit eum in excelsum. (Liber II Paralipomenon 1, 1)
et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum conventus Dei, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine. (Liber II Paralipomenon 1, 3)
Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? Si caelum et caeli caelorum capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo. (Liber II Paralipomenon 2, 5)
Et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem, porro tres alii meridiem et tres, qui reliqui erant, orientem habentes mare superpositum; posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. (Liber II Paralipomenon 4, 4)
stabiliam thronum regni tui, sicut pollicitus sum David patri tuo dicens: Non auferetur de stirpe tua vir, qui sit princeps in Israel. (Liber II Paralipomenon 7, 18)
excepta ea summa, quae proveniebat ex tributis mercatorum et negotiatorum afferentium et omnium regum Arabiae et ducum terrae, qui comportabant aurum et argentum Salomoni. (Liber II Paralipomenon 9, 14)
Fecit igitur rex Salomon ducenta scuta aurea de summa sescentorum aureorum, qui in singulis scutis expendebantur, (Liber II Paralipomenon 9, 15)
“Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin: (Liber II Paralipomenon 11, 3)
Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin. (Liber II Paralipomenon 11, 12)
Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat. (Liber II Paralipomenon 11, 22)
egressus est in occursum Asa et dixit ei: “Audite me, Asa et omnis Iuda et Beniamin! Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si quaesieritis eum, invenietur a vobis; si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos. (Liber II Paralipomenon 15, 2)