Mosaico decorativo

Znaleziono 3169 Wyniki dla: Sum

  • Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. (Epistula I ad Corinthios 15, 57)

  • Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere; (Epistula II ad Corinthios 1, 8)

  • sed ipsi in nobis ipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis sed in Deo, qui suscitat mortuos: (Epistula II ad Corinthios 1, 9)

  • Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate et sinceritate Dei et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in mundo, abundantius autem ad vos. (Epistula II ad Corinthios 1, 12)

  • sicut et cognovistis nos ex parte, quia gloria vestra sumus, sicut et vos nostra in die Domini nostri Iesu. (Epistula II ad Corinthios 1, 14)

  • Cum hoc ergo voluissem, numquid levitate usus sum? Aut, quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me “Est, est” et “Non, non”? (Epistula II ad Corinthios 1, 17)

  • Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo “Est”; ideo et per ipsum “Amen” Deo ad gloriam per nos. (Epistula II ad Corinthios 1, 20)

  • Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri, nam fide stetistis. (Epistula II ad Corinthios 1, 24)

  • Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est. (Epistula II ad Corinthios 2, 3)

  • non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam. (Epistula II ad Corinthios 2, 13)

  • Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt: (Epistula II ad Corinthios 2, 15)

  • Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)


"Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus". São Padre Pio de Pietrelcina