Znaleziono 3169 Wyniki dla: Sum
et aedificaverunt excelsa Baal ad comburendos filios suos igne in holocaustum Baal: quae non praecepi nec locutus sum, nec ascenderunt in cor meum. (Liber Ieremiae 19, 5)
“Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos”. (Liber Ieremiae 19, 15)
Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me. (Liber Ieremiae 20, 7)
Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die. (Liber Ieremiae 20, 8)
Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu: “Denuntiate, et denuntiemus eum”. Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: “Forte decipietur, et praevalebimus adversus eum et consequemur ultionem ex eo”. (Liber Ieremiae 20, 10)
Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta. (Liber Ieremiae 20, 14)
Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei? (Liber Ieremiae 20, 18)
“Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor rex Babylonis proeliatur adversum nos; si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis”. (Liber Ieremiae 21, 2)
Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in manibus vestris sunt et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident vos in circuitu murorum; et congregabo eos in medio civitatis huius. (Liber Ieremiae 21, 4)
domus David. Haec dicit Dominus: Iudicate mane iudicium et eruite vi oppressum de manu expoliantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam operum vestrorum. (Liber Ieremiae 21, 12)
Haec dicit Dominus: Facite iudicium et iustitiam et liberate vi oppressum de manu expoliantis et advenam et pupillum et viduam nolite affligere neque opprimatis inique et sanguinem innocentem ne effundatis in loco isto. (Liber Ieremiae 22, 3)
Locutus sum ad te in securitate tua, et dixisti: “Non audiam!”. Haec est via tua ab adulescentia tua, quia non audisti vocem meam. (Liber Ieremiae 22, 21)