Mosaico decorativo

Znaleziono 3169 Wyniki dla: Sum

  • et dixit: “Vae mihi! Ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae? Et sederunt illic, cum daretur ea in manibus inimicorum, sanctificatio in manu extraneorum. (Liber I Maccabaeorum 2, 7)

  • Nunc accede primus et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes et viri Iudae et qui remanserunt in Ierusalem, et eris tu et filii tui inter amicos regis et tu et filii tui glorificabimini et argento et auro et muneribus multis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 18)

  • Et, ut cessavit loqui verba haec, accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare super aram in Modin secundum iussum regis. (Liber I Maccabaeorum 2, 23)

  • Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper; ipse erit vobis pater. (Liber I Maccabaeorum 2, 65)

  • Et appropinquavit usque ad ascensum Bethoron, et exivit Iudas obviam illi cum paucis. (Liber I Maccabaeorum 3, 16)

  • Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: “Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 17)

  • et timuit, ne non haberet ut semel et bis in sumptus et donaria, quae dederat antea larga manu, et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant. (Liber I Maccabaeorum 3, 30)

  • Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones. (Liber I Maccabaeorum 3, 37)

  • Et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum, et cognoverunt verba regis, quae mandavit facere populo in interitum et consummationem. (Liber I Maccabaeorum 3, 42)

  • et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: tu scis, quae cogitant in nos. (Liber I Maccabaeorum 3, 52)

  • Et assumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos, et moverunt castra nocte, (Liber I Maccabaeorum 4, 1)

  • et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 51)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina