Mosaico decorativo

Znaleziono 800 Wyniki dla: Suam

  • Audite ergo, mulieres, verbum Domini; et assumant aures vestrae sermonem oris eius, et docete filias vestras lamentum, et unaquaeque proximam suam planctum. (Liber Ieremiae 9, 19)

  • Ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo et elevat nebulas ab extremitatibus terrae; fulgura in pluviam facit et educit ventum de thesauris suis. (Liber Ieremiae 10, 13)

  • Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt unusquisque in pravitate cordis sui mali; et induxi super eos omnia verba pacti huius, quod praecepi, ut facerent, et non fecerunt”. (Liber Ieremiae 11, 8)

  • Et erit: cum evulsero eos, convertar et miserebor eorum et reducam eos, virum ad hereditatem suam et virum in terram suam. (Liber Ieremiae 12, 15)

  • Numquid mutare potest Aethiops pellem suam aut pardus varietates suas? Tunc et vos poteritis benefacere, cum didiceritis malum. (Liber Ieremiae 13, 23)

  • Infirmata est, quae peperit septem, exhalavit animam suam; occidit ei sol, cum adhuc esset dies, confusa est et erubuit, et residuos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 15, 9)

  • sed: “Vivit Dominus, qui eduxit filios Israel de terra aquilonis et de universis terris, ad quas eieci eos!”. Et reducam eos in terram suam, quam dedi patribus eorum. (Liber Ieremiae 16, 15)

  • Ego Dominus scrutans cor et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum operum suorum. (Liber Ieremiae 17, 10)

  • Et non audierunt nec inclinaverunt aurem suam; sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me et ne acciperent disciplinam. (Liber Ieremiae 17, 23)

  • “Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes eius universa mala, quae locutus sum adversum eam, quoniam induraverunt cervicem suam, ut non audirent sermones meos”. (Liber Ieremiae 19, 15)

  • Vae, qui aedificat domum suam in iniustitia et cenacula sua non in iudicio, proximum suum servire facit gratis et mercedem eius non reddet ei; (Liber Ieremiae 22, 13)

  • et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur”. (Liber Ieremiae 22, 27)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina