Znaleziono 800 Wyniki dla: Suam
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos? (Liber Iob 38, 41)
Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt. (Liber Iob 40, 17)
Dixit enim in corde suo: “Oblitus est Deus; avertit faciem suam, non videbit in finem”. - (Liber Psalmorum 10, 11)
qui pecuniam suam non dedit ad usuram et munera super innocentem non accepit. Qui facit haec, non movebitur in aeternum. (Liber Psalmorum 15, 5)
Et intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit vocem suam: grando et carbones ignis. (Liber Psalmorum 18, 14)
quoniam non sprevit neque despexit afflictionem pauperis nec avertit faciem suam ab eo et, cum clamaret ad eum, exaudivit. (Liber Psalmorum 22, 25)
Innocens manibus et mundo corde, qui non levavit ad vana animam suam nec iuravit in dolum. (Liber Psalmorum 24, 4)
Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam mihi in civitate munita. (Liber Psalmorum 31, 22)
Quoniam blanditur ipsi in conspectu eius, ut non inveniat iniquitatem suam et oderit. (Liber Psalmorum 36, 3)
Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium. (Liber Psalmorum 40, 5)
Obstupescant propter confusionem suam, qui dicunt mihi: “Euge, euge”. (Liber Psalmorum 40, 16)
In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum eius apud me est: oratio ad Deum vitae meae. (Liber Psalmorum 42, 9)