Znaleziono 1879 Wyniki dla: Spe
David. Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi, (Liber Psalmorum 138, 1)
semitam meam et accubitum meum investigasti. Et omnes vias meas perspexisti, (Liber Psalmorum 139, 3)
Verumtamen iusti confitebuntur nomini tuo, et habitabunt recti in conspectu tuo. (Liber Psalmorum 140, 14)
Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, elevatio manuum mearum ut sacrificium vespertinum. - (Liber Psalmorum 141, 2)
effundo in conspectu eius lamentationem meam, et tribulationem meam ante ipsum pronuntio. (Liber Psalmorum 142, 3)
Et non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. (Liber Psalmorum 143, 2)
Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Notam fac mihi viam, in qua ambulem, quia ad te levavi animam meam. (Liber Psalmorum 143, 8)
et in misericordia tua disperdes inimicos meos; et perdes omnes, qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. (Liber Psalmorum 143, 12)
Misericordia mea et fortitudo mea, refugium meum et liberator meus; scutum meum, et in ipso speravi, qui subdit populum meum sub me. (Liber Psalmorum 144, 2)
AIN. Oculi omnium in te sperant, et tu das illis escam in tempore opportuno. (Liber Psalmorum 145, 15)
SIN. Custodit Dominus omnes diligentes se et omnes peccatores disperdet. (Liber Psalmorum 145, 20)
Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor, cuius spes in Domino Deo suo, (Liber Psalmorum 146, 5)