Mosaico decorativo

Znaleziono 1879 Wyniki dla: Spe

  • Et exquisivit Deum in diebus Zachariae, qui erudivit eum in timore Dei; et quamdiu requirebat Dominum, eum prosperari fecit Deus. (Liber II Paralipomenon 26, 5)

  • Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus. (Liber II Paralipomenon 26, 20)

  • Viginti annorum erat Achaz, cum regnare coepis set, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius, (Liber II Paralipomenon 28, 1)

  • Fecitque, quod erat placitum in conspectu Domini, iuxta omnia, quae fecerat David pater eius. (Liber II Paralipomenon 29, 2)

  • Peccaverunt patres nostri et fecerunt malum in conspectu Domini Dei nostri derelinquentes eum; averterunt facies suas a tabernaculo Domini et praebuerunt dorsum. (Liber II Paralipomenon 29, 6)

  • et immolaverunt illos sacerdotes et asperserunt sanguinem eorum super altare pro piaculo universi Israelis; pro omni quippe Israel praeceperat rex, ut holocaustum fieret et pro peccato. (Liber II Paralipomenon 29, 24)

  • Pars autem regis erat, ut de propria eius substantia offerretur holocaustum mane semper et vespere, sabbatis quoque et calendis et sollemnitatibus ceteris, sicut scriptum est in lege Moysi. (Liber II Paralipomenon 31, 3)

  • Et in universo opere, quod coepit in servitio domus Dei, et iuxta legem et praeceptum volens requirere Deum suum, in toto corde suo operatus et prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 31, 21)

  • Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem exitum aquarum Gihon et avertit eas subter ad occidentem urbis David. In omnibus operibus suis prosperatus est. (Liber II Paralipomenon 32, 30)

  • Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius, et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit. (Liber II Paralipomenon 33, 22)

  • Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui; non declinavit neque ad dextram neque ad sinistram. (Liber II Paralipomenon 34, 2)

  • Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. (Liber II Paralipomenon 34, 4)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina