Znaleziono 1879 Wyniki dla: Spe
Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso; et vocem meam non audistis, ait Dominus. (Liber Ieremiae 3, 13)
Aspexi terram, et ecce vacua erat et deserta; et caelos, et non erat lux in eis. (Liber Ieremiae 4, 23)
Aspexi montes, et ecce movebantur, et omnes colles conturbati sunt. (Liber Ieremiae 4, 24)
Aspexi, et ecce non erat homo, et omne volatile caeli recesserat. (Liber Ieremiae 4, 25)
Aspexi, et ecce hortus desertus, et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius. (Liber Ieremiae 4, 26)
incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt. (Liber Ieremiae 5, 28)
Speciosam et delicatam silere feci filiam Sion. (Liber Ieremiae 6, 2)
“Sanctificate super eam bellum, consurgite, et ascendamus in meridie; vae nobis, quia declinavit dies, quia longiores factae sunt umbrae vesperi! (Liber Ieremiae 6, 4)
Et constitui super vos speculatores: “Audite vocem tubae”. Et dixerunt: “Non audiemus!”. (Liber Ieremiae 6, 17)
Numquid spelunca latronum facta est domus ista, super quam invocatum est nomen meum in oculis vestris? Ecce, etiam ego vidi, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 7, 11)
Exspectavimus pacem, et non est bonum, tempus medelae, et ecce formido”. (Liber Ieremiae 8, 15)
et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, et mittam post eos gladium, donec consumantur. (Liber Ieremiae 9, 15)