Znaleziono 1879 Wyniki dla: Spe
Omnis vallis exaltetur, et omnis mons et collis humilietur; et fiant prava in directa, et aspera in plana: (Liber Isaiae 40, 4)
qui autem sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunt et non deficient. (Liber Isaiae 40, 31)
Quis suscitavit ab oriente eum, cuius gressum sequitur iustitia? Dabit in conspectu eius gentes et subiciet ei reges, quos reddet quasi pulverem gladius eius, sicut stipulam vento raptam arcus eius. (Liber Isaiae 41, 2)
Ventilabis eos, et ventus tollet eos, et turbo disperget eos; et tu exsultabis in Domino, in Sancto Israel laetaberis. (Liber Isaiae 41, 16)
Non languebit nec frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectant. (Liber Isaiae 42, 4)
Artifex lignarius extendit normam, describit illud stilo, operatur illud scalpellis et circino describit illud quasi imaginem viri, quasi speciosum hominem, qui resideat in domo. (Liber Isaiae 44, 13)
Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius. (Liber Isaiae 48, 15)
Et erunt reges nutricii tui, et reginae nutrices tuae; vultu in terram demisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent. Et scies quia ego Dominus: non confundentur, qui sperant in me”. (Liber Isaiae 49, 23)
Quis ex vobis timet Dominum, audiens vocem servi sui? Qui ambulavit in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum. (Liber Isaiae 50, 10)
Prope est iustitia mea, egressa est salus mea, et brachia mea populos iudicabunt; in me insulae sperabunt et ad brachium meum attendent. (Liber Isaiae 51, 5)
Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul exsultabunt, quia oculo ad oculum videbunt, cum redierit Dominus ad Sion. (Liber Isaiae 52, 8)
Ecce prospere aget servus meus; exaltabitur et elevabitur et sublimis erit valde. (Liber Isaiae 52, 13)