Znaleziono 1879 Wyniki dla: Spe
Et ante tempus dormitionis aeternae testimonium praebuit in conspectu Domini et christi eius: “Pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepi”; et non accusavit illum homo. (Liber Ecclesiasticus 46, 22)
In omnibus istis non paenituit populum, et non recesserunt a peccatis suis, usque dum eiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram; (Liber Ecclesiasticus 48, 16)
et liberasti corpus meum a perditione, a laqueo linguae iniquae et a labiis operantium mendacium, et in conspectu insurgentium factus es mihi adiutor. (Liber Ecclesiasticus 51, 3)
Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris, ut ambularetis in atriis meis? (Liber Isaiae 1, 12)
Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram. (Liber Isaiae 2, 19)
In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones. (Liber Isaiae 2, 20)
specula et sindones et vittas et pallia. (Liber Isaiae 3, 23)
et saepivit eam et lapides elegit ex illa et plantavit in ea vites electas et aedificavit turrim in medio eius et torcular exstruxit in ea; et exspectavit, ut faceret uvas, et fecit labruscas. (Liber Isaiae 5, 2)
Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? (Liber Isaiae 5, 4)
Vinea enim Domini exercituum domus Israel est, et vir Iudae germen eius delectabile; et exspectavi, ut faceret iudicium, et ecce iniquitas, et iustitiam, et ecce nequitia. (Liber Isaiae 5, 7)
Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos! (Liber Isaiae 5, 11)
Et exspectabo Dominum, qui abscondit faciem suam a domo Iacob, et praestolabor eum. (Liber Isaiae 8, 17)