Znaleziono 2771 Wyniki dla: Sit
Descripsitque eos Semeias filius Nathanael scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Achimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum: unam familiam pro Eleazar et unam pro Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 6)
Subael filius Gersam filii Moysi praepositus thesauris. (Liber I Paralipomenon 26, 24)
Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)
Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites, et super boves in vallibus Saphat filius Adli. (Liber I Paralipomenon 27, 29)
Convocavit igitur David om nes principes Israel, duces tri buum et praepositos turmarum, qui ministrabant regi, tribunos quoque et centuriones et, qui praeerant substantiae et gregibus regis filiorumque suorum, cum eunuchis et fortibus et robustissimis quibusque in exercitu Ierusalem. (Liber I Paralipomenon 28, 1)
de auro in pondere per singula vasa ministerii, de omnibus vasis argenteis in pondere per omnia vasa pro operum diversitate; (Liber I Paralipomenon 28, 14)
sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae, pondus argenti indicavit. (Liber I Paralipomenon 28, 15)
Aurum quoque in mensas propositionis pro diversitate mensarum, similiter et argentum in alias mensas argenteas; (Liber I Paralipomenon 28, 16)
Et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia, qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria milia sescentos. (Liber II Paralipomenon 2, 1)
Misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens: “Sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina, ut aedificaret sibi domum ad habitandum in ea, (Liber II Paralipomenon 2, 2)
sic fac mecum, ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum coram illo fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et ad holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli. (Liber II Paralipomenon 2, 3)
Fecitque ex eis septuaginta milia, qui umeris onera portarent, et octoginta milia, qui lapides in montibus caederent; tria autem milia et sescentos praepositos operum populi. (Liber II Paralipomenon 2, 17)