Znaleziono 2771 Wyniki dla: Sit
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon dominum suum: “Putas quod propter honorem patris tui David miserit ad te consolatores; et non ideo, ut investigaret et exploraret civitatem et everteret eam, misit David servos suos ad te?”. (Liber II Samuelis 10, 3)
Tulit itaque Hanon servos David rasitque dimidiam partem barbae eorum et praecidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos. (Liber II Samuelis 10, 4)
Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum — erant enim viri confusi turpiter valde — et mandavit eis David: “Manete Iericho, donec crescat barba vestra, et tunc revertimini”. (Liber II Samuelis 10, 5)
Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum, viros fortissimos. (Liber II Samuelis 10, 7)
Misitque Adadezer et eduxit Syros, qui erant trans fluvium, et venerunt in Elam; Sobach autem magister militiae Adadezer erat princeps eorum. (Liber II Samuelis 10, 16)
Fugeruntque Syri a facie Israel; et occidit David de Syris septingentos currus et quadraginta milia peditum et Sobach principem militiae percussit, qui ibi mortuus est. (Liber II Samuelis 10, 18)
Factum est autem vertente anno, eo tempore quo solent reges ad bella procedere, misit David Ioab et servos suos cum eo et universum Israel, et vastaverunt filios Ammon et obsederunt Rabba; David autem remansit in Ierusalem. (Liber II Samuelis 11, 1)
Misit ergo rex et requisivit quae esset mulier; nuntiatumque ei est quod ipsa esset Bethsabee filia Eliam uxor Uriae Hetthaei. (Liber II Samuelis 11, 3)
Misit autem David ad Ioab dicens: “Mitte ad me Uriam Hetthaeum”. Misitque Ioab Uriam ad David, (Liber II Samuelis 11, 6)
Ait ergo David ad Uriam: “Mane hic etiam hodie, et cras dimittam te”. Mansit Urias in Ierusalem die illa et altera. (Liber II Samuelis 11, 12)
Factum est ergo mane, et scripsit David epistulam ad Ioab misitque per manum Uriae (Liber II Samuelis 11, 14)
Misit itaque Ioab et nuntiavit David omnia de proelio; (Liber II Samuelis 11, 18)