Znaleziono 2771 Wyniki dla: Sit
dixitque Saul Cinaeo: “Abite, recedite atque descendite ab Amalec, ne forte perdam te cum eo; tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel, cum ascenderent de Aegypto”. Et recessit Cinaeus de medio Amalec. (Liber I Samuelis 15, 6)
Percussitque Saul Amalec ab Hevila usque ad Sur, quae est e regione Aegypti. (Liber I Samuelis 15, 7)
Dixit autem Samuel ad Saul: “Sine me, et indicabo tibi, quae locutus sit Dominus ad me nocte”. Dixitque ei: “Loquere”. (Liber I Samuelis 15, 16)
et misit te Dominus in viam et ait: “Vade et interfice peccatores Amalec et pugnabis contra eos usque ad internecionem eorum”. (Liber I Samuelis 15, 18)
Et ait Saul ad Samuelem: “Immo audivi vocem Domini et ambulavi in via, per quam misit me Dominus; et adduxi Agag regem Amalec et Amalec interfeci. (Liber I Samuelis 15, 20)
Dixitque Samuel: “Adducite ad me Agag regem Amalec”. Et oblatus est ei Agag tremens. Et dixit Agag: “Certe secessit amaritudo mortis!”. (Liber I Samuelis 15, 32)
Misit ergo et adduxit eum; erat autem rufus et pulcher aspectu decoraque facie. Et ait Dominus: “Surge, unge eum; ipse est enim”. (Liber I Samuelis 16, 12)
Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino. (Liber I Samuelis 16, 14)
Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens: “Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis”. (Liber I Samuelis 16, 19)
Tulitque Isai asinum cum pane et utre vini et haedo de capris uno et misit per manum David filii sui Sauli. (Liber I Samuelis 16, 20)
Misitque Saul ad Isai dicens: “Stet David in conspectu meo; invenit enim gratiam in oculis meis”. (Liber I Samuelis 16, 22)
Et decem formellas casei has deferes ad tribunum, et fratres tuos visitabis, si recte agant; et pignus ab eis referes”. (Liber I Samuelis 17, 18)