Znaleziono 2771 Wyniki dla: Sit
Veniet et perdet colonos istos et dabit vineam aliis”. Quo audito, dixerunt: “Absit!”. (Evangelium secundum Lucam 20, 16)
dicentes: “Magister, Moyses scripsit nobis, si frater alicuius mortuus fuerit habens uxorem et hic sine filiis fuerit, ut accipiat eam frater eius uxorem et suscitet semen fratri suo. (Evangelium secundum Lucam 20, 28)
et dixit: “Vere dico vobis: Vidua haec pauper plus quam omnes misit. (Evangelium secundum Lucam 21, 3)
Nam omnes hi ex abundantia sua miserunt in munera; haec autem ex inopia sua omnem victum suum, quem habebat, misit”. (Evangelium secundum Lucam 21, 4)
Vigilate itaque omni tempore orantes, ut possitis fugere ista omnia, quae futura sunt, et stare ante Filium hominis”. (Evangelium secundum Lucam 21, 36)
Et misit Petrum et Ioannem dicens: “Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus”. (Evangelium secundum Lucam 22, 8)
Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat (Evangelium secundum Lucam 22, 41)
Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram. (Evangelium secundum Lucam 22, 50)
et velaverunt eum et interrogabant eum dicentes: “Prophetiza: Quis est, qui te percussit?”. (Evangelium secundum Lucam 22, 64)
et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. (Evangelium secundum Lucam 23, 7)
Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. (Evangelium secundum Lucam 23, 11)
sed neque Herodes; remisit enim illum ad nos. Et ecce nihil dignum morte actum est ei. (Evangelium secundum Lucam 23, 15)