Mosaico decorativo

Znaleziono 2771 Wyniki dla: Sit

  • Sed et figulus, mollem terram premens laboriose, fingit ad usus nostros unumquodque vas; et de eodem luto fingit, quae mundis operibus in usum sunt, vasa, et quae his sunt contraria, omnia similiter; horum autem singulorum vasorum quis utriusque sit usus, iudex est figulus. (Liber Sapientiae 15, 7)

  • Sed et aestimavit lusum esse vitam nostram et conversationem vitae compositam ad lucrum; oportere enim dicit undecumque etiam ex malo acquirere. (Liber Sapientiae 15, 12)

  • cum autem sit mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior enim est ipse his, quos colit, quia ipse quidem vixit, cum esset mortalis, illi autem numquam. (Liber Sapientiae 15, 17)

  • Nec pulchra in his inveniuntur, quantum desiderari possit, ut fit in animalium conspectu; effugerunt autem et Dei laudem et benedictionem eius. (Liber Sapientiae 15, 19)

  • Etenim, cum illis supervenit saeva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur; sed non in perpetuum ira tua permansit, (Liber Sapientiae 16, 5)

  • et magicae artis appositi erant derisus, et in sapientia gloriae correptio cum contumelia. (Liber Sapientiae 17, 7)

  • Nam, etsi nihil turbulenti illos terrebat, transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant, et aerem, quem nulla ratione quis effugere posset, negantes se videre. (Liber Sapientiae 17, 9)

  • Formidinis enim suae propriae nequitia dat testimonium, cum sit condemnata; semper autem praesumit saeva perturbata conscientia. (Liber Sapientiae 17, 10)

  • Sive enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius praeoccupatus, ineffugibilem sustinebat necessitatem, una enim catena tenebrarum omnes erant colligati. (Liber Sapientiae 17, 16)

  • solis autem illis superposita erat gravis nox, imago tenebrarum, quae illos recepturae erant: ipsi ergo sibi erant graviores tenebris. (Liber Sapientiae 17, 20)

  • Cum cogitarent iustorum occidere infantes C et uno exposito filio et liberato — in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aqua valida. (Liber Sapientiae 18, 5)

  • Tetigit autem et iustos tentatio mortis, et interitus in eremo factus est multitudinis, sed non diu permansit ira tua. (Liber Sapientiae 18, 20)


"Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe". São Padre Pio de Pietrelcina