Znaleziono 1219 Wyniki dla: Sin
Rex quoque colebat eum et ibat per singulos dies adorare eum; porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: “Quare non adoras Bel?”. (Prophetia Danielis 14, 4)
Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”. (Prophetia Osee 2, 1)
Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim. (Prophetia Osee 3, 4)
Vae eis, quoniam recesserunt a me! Vastabuntur, quia praevaricati sunt in me. Et ego redimam eos, cum ipsi locuti sint contra me mendacia? (Prophetia Osee 7, 13)
“Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”. (Prophetia Osee 9, 14)
Unusquisque fratrem suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela prorumpunt sine intermissione. (Prophetia Ioel 2, 8)
Haec dicit Dominus: “Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum, (Prophetia Amos 1, 9)
Auditum facite in aedibus Assyriae et in aedibus terrae Aegypti et dicite: “Congregamini super montes Samariae”; et videte insanias multas in medio eius et oppressos in sinu eius. (Prophetia Amos 3, 9)
Qui convertunt in absinthium iudicium et iustitiam in terram deiciunt. (Prophetia Amos 5, 7)
Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea? (Prophetia Amos 5, 20)
Numquid currunt in petris equi, aut aratur mare in bobus, quoniam convertistis in venenum iudicium et fructum iustitiae in absinthium? (Prophetia Amos 6, 12)
Et ego non parcam Nineve civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?”. (Prophetia Ionae 4, 11)